- AQUINUM
- AQUINUMLatinorum oppid. ad fines Samnitum; quod Melpha fluv. alluit. Strabo.Vulgo Aquino. Sil. Ital. 1. 8. v. 404.Commovet, atque viris ingens exhaurit Aquinum.Dicit Auctor huius Dictionarii, Aquinum Thomae Doctoris Scholastici patriam fuisse, qui inde Aquinatis nomen sibi obtinuit. Addam ego et Iuvenalis quoque patriam fuisse. Sic enim ipse Sat. 3. v. 319.---- ---- Et quoties teRoma tuo refici properantem reddit Aquino.Nic. Lloydius. Hisce superaddat Victorinum, Geometram insignem, Morerius. Pro Melpha autem supra lege Melpis, idque auctoritate Strabonis. Sic enim ille l. 5. Α᾿κουἱνιον μεγάλη πόλις ἐςτὶ παῤ ἥν ὁ Μέλπις ῤεῖ ποταμός. Haud perinde magnus est amnis iste; de urbis vero magnitudine, praeter Silium, idem satis aperte restatur Tullius, dum ait frequens esse municipium. Philip. 2. Coloniam fuisse a Romanis deductam, testis est Corn. Tacit. Hist. l. 2. c. 63. Occidi Dolabellam iussit, quem in Coloniam Aquinatem sepositam ab Othone supra retulimus. Sita est in regno Neapolitano et in provinc. Terrae Laboris, non longe a Liri fluvio, sub domimo utili Ducis Sorae: longitud. 73. 37. latitud. 41. 28. Vide Leandr. descript. Italiae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.